라틴어 문장 검색

Affrica quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Athlantis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 5:3)
Dardanus yliace primus pater urbis et auctor, Electra, ut Grai perhibent, Athlantide cretus, advehitur Teucros:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 6:1)
misera est magni custodia census, dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV109)
Hic tamen et supra quos diximus inferiores partibus egregie multis multoque minores, quamquam multa bene ac divinitus invenientes ex adyto tam quam cordis responsa dedere sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur, principiis tamen in rerum fecere ruinas et graviter magni magno cecidere ibi casu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:7)
Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:1)
non qui per saxa volutus Purior electro campum petit amnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:2)
Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi, Tuque potens veri Paean, nullumque futuri A superis celate diem, suprema ruentis Imperii, caesosque duces, et funera regum, Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes Cur aperire times?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:59)
Vera minus flavo radiant electra metallo, Et niveum felix pustula vincit ebur.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L5)
'genus ab Iove' ideo, quia ex Electra et Iove Dardanus Iasiusque nati sunt, Dardanus autem auctor est Troiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3809)
grai cognomine dicunt bene 'Grai', ut et ipsa cognoscat, sicut in octavo Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 53010)
patrio regno aut Neptunio, aut, sicut alii dicunt, quia Thaumas, pater earum ex Electra, Ponti et Terrae filius fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2491)
qui tripodas sentis tripodes mensae fuerunt in templo Apollinis Delphici, quibus superinpositae Phoebades vaticinabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3601)
vel quod in eodem templo tripus est cum ossibus et dentibus Pythii serpentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3602)
agamemnonius scaenis agitatus orestes hunc Oresten Electra, soror eius, post occisum ab Aegistho dolo Clytemestrae matris Agamemnonem subtraxit, quem Strophio alendum dedit, eum cum filio Pylade educatum in adultam perduxit aetatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4711)
qui ut primum de scelere matris ac morte patris agnovit, venit Mycenas et adiuvantibus amico Pylade et sorore Electra, Clytemestram matrem cum adultero Aegistho occidit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4712)

SEARCH

MENU NAVIGATION